- CASTRO (de)
- de CASTROramus est serenissimae Familiae Portugallicae, ao Alfonso, e Burgundiae veterum Ducum, atque ita e Regum Galliae Capetinorum familia oriundo, qui floruit A. C. 1139. fundatae. Huius progenies mascula cum defecisset in Ferdinando A. C. 1383. gener eius Iohannes Castellae Rex regnum sibi vindicavit, contra quem electus Iohannis Ferdinandi frater nothsu, sceptrum ad posteros propagavit; donec exstinctô Sebastianô A. C. 1578. masculus legitimus nullus sitperesset: quô factô Philippus II. Hispaniae Rex regnum occupavit. Sed sub nepote eius Lusitani, Castellanorum imperitum pertaesi, ex Bragantinis (qui ex notho Iohannis Regis orti, per feminam quoque ad Emanuelem Regem genus referebant) Iohannem Regem esse iusserunt, ut alibi visum. Cuius patruus Edoardus, ex Beattice de Tolodo-oropesa herede, filium habuit Ferdinandum, Toleto. Oropetanorum progenitorem. Inter reliquas lineas e Bragantinis descendenres, domus quoque est de Castro, a Dionysio Iacobi Ducis Bragantini fratre orta. Hic enim Ferdinandi II. Ducis Bragantiae, A. C. 1483. cxtincti filius, ex Beattice de Castro, genuit Ferdinandum Ruis de Castro Comitem de Lemos: quô et Teresâ de Andrada Comite de Villalva, natus Petrus Fernandez de Castro Andrada Comes de Lemos, pater fuit ex Leonra de Cueva, Ferdinandi Roderici seu Ruis, exstincti A. C. 1601. cuius, ex Catharina de Sandoval, silii fuêre Petrus Fernandez Comes de Lemos Marchio de Sarria (uxor Catharina de Sandoval et Roxds) Franciscus Dux de Tanrisano (exstinctus A. C. 1637. maritus Lucretiae Gatinarae Leguanae) et Ferdinandus Comes de Gelves, (cui uxor obtigit Leonora de Portugallia de Gelves) Spener. Tom. I. p. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.